Skip to content

Alessandro Pratesi

A.d. IV Kal. Feb. Vitam suam obiit ille praeclarus vir, cui nomen Alexander Pratesi qui Paleographiam et Diplomaticam apud Vaticanum docuit.

Multa et perutilia sunt volumina quae exaravit ille strenuus vir.

Advertisements

Principium

Mihi incipiendum est hoc propositum novissimum, scilicet habere blogum istum, in quo mihi in animo est vobiscum, quibus res cordi esse possint, disserere. Latinam linguam eligo, propterea quod revera puto sermonem istum maiorum perutile esse ad enodandas res tam magni momenti, his preasertim temporibus, quibus tantum nobis deest, ut complures nescire videantur quod sibi opus sit.

Curate omnes ut pancratice valeatis